# ovid

- 12 April

"Nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit,..."

3 32

- 5 April

"hic erat affixis viridis spelunca lapillis,
pendebantque cavis tympana pumicibus,
orgia Musarum et Sileni patris imago
fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae...

4 16

- 25 March

"Hoc verumst, tota te ferri, Cynthia, Roma,
et non ignota vivere nequitia?
haec merui sperare? dabis mihi, perfida, poenas;
et nobis aliquo, Cynthia, ventus erit....

3 11

- 20 March - and a quick bit of

"Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum!
raditur hic elegis ultima meta meis;
quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus—
nec me deliciae dedecuere meae—
siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,...

12 45

- 5 March

"Quae tibi cum pedibus ratio? quid carmina culpas?
scandere qui nescis, versiculos laceras?
"claudicat hic versus; haec" inquit “syllaba nutat”;
atque nihil prorsus stare putat podager."

Claudian, Shorter Poems 13 (LXXIX)

7 24

- 18 February

"Callidus effracta nummos fur auferet arca,
prosternet patrios impia flamma lares:
debitor usuram pariter sortemque negabit,
non reddet sterilis semina iacta seges:...

2 14

- 17 January

"Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,...

12 28

- 11 January

"“ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus; maria ante exurere Turno
quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
ite deae pelagi; genetrix iubet.” et sua quaeque
continuo puppes abrumpunt vincula ripis...

4 10

- 26 December

"quale solet silvis brumali frigore viscum
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos:
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat brattea vento....

5 30

- 21 November

Otium divos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
sidera nautis;

otium bello furiosa Thrace,
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura venale
neque auro.

Horace, Odes 2.16.1-8

7 45

- 19 November

"cur non sub alta vel platano vel hac
pinu iacentes sic temere et rosa
canos odorati capillos,
dum licet, Assyriaque nardo

potamus uncti? dissipat Euhius...

5 23

- 10 November

"compesce mentem: me quoque pectoris
temptavit in dulci iuventa
fervor et in celeris iambos
misit furentem: nunc ego mitibus...

4 19

- 7 November

Quem virum aut heroa lyra vel acri
tibia sumis celebrare, Clio?
quem deum? cuius recinet iocosa
nomen imago

aut in umbrosis Heliconis oris
aut super Pindo gelidove in Haemo,
unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae

Horace, Odes 1.12.1-8

3 25

- 23 October

"...vertere pallor
tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris
potores, vel quod maledicunt liberius vel
fervida quod subtile exsurdant vina palatum....

7 19

- 17 October

"...Liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
cum venia dabis. insuevit pater optimus hoc me,
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando....

8 17

- 29 July

"ipsa quoque interius cum duro lingua palato
congelat, et venae desistunt posse moveri;
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
flet tamen..."

Ovid, Metamorphoses 6.306-310

3 17