– 1 December

“in tutum meas
laudes redegi, nulla me tellus silet:
me sensit Ursae frigidum Scythicae genus
Indusque Phoebo subditus, Cancro Libys.
te, clare Titan, testor: occurri tibi
quacumque fulges, nec meos lux prosequi...

10 33

– 21 September

“dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
per nemus ignotum non certis passibus errans
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
qui simul intravit rorantia fontibus antra,...

12 29

– 12 September

“quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
carmine currentes ille tenebat aquas.
saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,...

7 41

– 16 August

“ergo obligatam redde Iovi dapem
longaque fessum militia latus
depone sub lauru mea, nec
parce cadis tibi destinatis.

oblivioso levia Massico
ciboria exple; funde capacibus...

5 23

– 10 August

“Talia dicentem nervosque ad verba moventem
exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo....

7 30

– 29 July

“omne quod Natura parens creavit,
quamlibet firmum videas, labascit:
tempore ac longo fragile et caducum
solvitur usu.

amnis insueta solet ire valle,
mutat et rectos via certa cursus,
rupta cum cedit male pertinaci
ripa fluento....

9 22

– 25 July

“cuius in introitu geminas habitasse sorores
Phorcidas unius partitas luminis usum;
id se sollerti furtim, dum traditur, astu
supposita cepisse manu perque abdita longe
deviaque et silvis horrentia saxa fragosis...

10 28

– 25 May

“hic ubi sidereus propius videt astra colossus
et crescunt media pegmata celsa via,
invidiosa feri radiabant atria regis
unaque iam tota stabat in urbe domus.
hic ubi conspicui venerabilis Amphitheatri...

5 29

– 29 April 🧵

“uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,
ut pia fumosis addita tura focis.
Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
Aenean animo noxque quiesque refert.
ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,...

4 14

– 17 March

“Dicebam “medicare tuos desiste capillos!”
tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
at si passa fores, quid erat spatiosius illis?
contigerant imum, qua patet usque, latus.
quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?...

6 27

– 14 February 🧵

“te spectem, suprema mihi cum venerit hora;
te teneam moriens deficiente manu.
flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
flebis: non tua sunt duro praecordia ferro...

3 10

– 23 December 🧵

“Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
exhibuit pulso sidera clara die,
protinus in summo vigilantia lumina tecto
ponimus, adsuetae signa notamque viae,
ortaque versato ducentes stamina fuso...

8 26

– 26 November 🧵

“integra quaeramus rorantis prata per herbas
undamque occultis meditantem murmur in antris,
quam neque durato gustarint ore volucres,
ipse nec aetherio Phoebus libaverit igni.
nostra loquar, nulli vatum debebimus orsa,...

8 20

– 5 November

“tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem,
et fient ipso sacra colente deo,
et penes Augustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena tenere domum.
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,...

3 13

– 4 October

“certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,
atque idem venti vela fidemque ferent?
certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,
quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt...

5 31

- 15 September

"regina, attonito quamquam pavor ore silentem
exanimet, mirata tamen paulumque reductis
passibus in solo stupuit duce. nec minus inter
ille tot ignoti socias gregis haeret in una
defixus sentitque ducem dominamque catervae....

4 12

- 23 August

"Non te nullius exercent numinis irae;
magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus
haudquaquam ad meritum poenas, ni fata resistant,
suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit.
illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,...

4 16

- 8 July

"sideraque et radiis circumdata solis imago,
Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,
Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum;
quaeque ratum triplici pollice netis opus,
quique per infernas horrendo murmure valles..."

11 23

- 11 June

"nequitiam fugio—fugientem forma reducit;
aversor morum crimina—corpus amo.
sic ego nec sine te nec tecum vivere possum,
et videor voti nescius esse mei.
aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem"

Ovid, Amores 3.11b.37-41

9 28

- 14 April

"Coacto vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota adulatio. Igitur versare sententias et huc atque illuc torquere...

2 13